COLLACTANEI

COLLACTANEI
COLLACTANEI
qui unam habuere Nutricem, quod eandem Nutricem simul habere, vocat Appuleius, Metamorph. l. 2. memorantur b. Hieronymo, ad Fur. Ner Procurator calamistratus, nec Collactaneus formosus, nec candidulus et rubicundus assecla adhoereat lateri tuo. In veter. monumentis Collactei et Colactii appellantur. Parmae descripsit Pignorius, D. M. KALOCERUS PUBLICUS ELAENO COLACTIO B. M. Collactius habes apud Gruterum, Inscr. p. DCLXI. Romae in hortis Cyriaci Matthesii, legitur: COMMUNIO VERNA ANTONIAE AUGUSTAE V. A. II. MENS. X. COLLACTEUS DRUSI BLANDI F. Ibidem apud Lapicidas D. Petri, ex Grutero, p. MCXIX. Collactaneum legas, D. M. P. AELI. PASTO RIS. VOLUSIA L. F. SALVIANAE COLLACTA NEO etc. Iuvenalis et Marcianus Capella Collactea admittit: hic quidem, l. 1. Sed quod sororis eius Collactea et indiscretô amica foedere videretur. Ill le vero, Sat. 6. v. 306.
Tullia quid dicat notae Collactea Maurae etc.
De cuiusmodi ministeriis an Ulpianus intellexerit, leg. 27. §. 2. ff. de usufr. Si servi, inquicus, ususfructus legatus est, cuius teltator quasi ministeriô vacuô utebatur etc. disquiritur: Alumni certe ac Collactanei quasi ministrare dici poterant. Et huius demum generis ministeria, longe post abolitos omnino servos, diu perseveraverunt; unde, licet servi Bartoli Icti aetate penitus desiissent, vide eum ad Leg. Hostes de capt. et postl. rev. citatum a Genebrardo A. C. 1216. Collactanei tamen in usu erant, quod patet ex P. Paulo Vergerio, ubi de Ubertini cuiusdam setvo hereditario Longetto elegantem refert historiam, ut videre est apud Laur. Pignorium, Comm. de Servis, cum hoc Vergerii scriptum adhuc ineditum sit. Vide quoque de Collactaneis thom. Bartholinum, de Puerp. Veter.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • NUTRIX — a nutriendo, infantem quintô die, quousque Obstetricis durabat necessitas, ab hac, lotis manibus, suae curae committendum, olim accipere solebat; quod Athenis assô factum pane. Officium eius erat inter alia, de quibus infra, lac praebere, unde… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”